Friday, August 27, 2010

Illustrated: Lupus, Umbra Eius, et Leo


M0089 - M0090 - M0091
90. Lupus, Umbra Eius, et Leo. Lupus, in deserta loca pererrans, dum iam sol in occasum vergeret, cum sui umbram valde longam animadvertisset, “Leonem,” inquit, “ego timeo, cum tantus sim, ut iugerum aequem? Nonne prorsus in ceteras feras omnes imperium exercebo?” Dum haec lupus superbe secum cogitat, leo supervenit eumque, dicto citius, devoravit. Quapropter lupus, paenitentia, sed frustra, tactus, exclamabat, “O stulta opinio, quae meae necis causa es!”

Lupus et Umbra Eius

Click here for a SLIDESHOW of all the Arthur Rackham images. Of course, this show the wolf feeling happy and confident - before the lion shows up!

M0090 = Perry260. Source: De Furia 359. This is Perry 260. Compare the story about the goat who is impressed with his own reflection, #326.

No comments:

Post a Comment