Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Ollae Duae

763. Ollae Duae. Duae ollae stetere in ripa; altera erat lutea, altera aerea. Utramque tulit vis fluvii. Luteae collisionem metuenti, respondit aerea ne quid timeat; sese enim, ne collidantur, satis curaturam. Tum altera “Seu me,” inquit, “tecum seu te mecum flumen colliserit, cum meo utrumque fiet periculo. Quare certum est a te separari.” Satius est vivere cum socio pari quam cum potentiori. A potentiori enim potest esse periculum tibi, non illi a te.

Ollae Duae

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.Here we see the pots strolling along instead of being carried away in the flood, as in the story.

M0763 Perry378

No comments:

Post a Comment