Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Scarabaeus, Lepus, et Aquila


M0689 - M0690 - M0691

690. Scarabaeus, Lepus, et Aquila. Lepus, ab aquila cursu pressus, in lustrum scarabaei profugit, rogans ut ab eo servaretur. Scarabaeus autem rogabat aquilam ne occideret supplicem. Illa vero, irata, ala percussit scarabaeum et leporem arreptum devoravit. At scarabaeus cum aquila avolavit ut nidum eius disceret. Ac iam cum eo pervenisset, ova eius devoluta disrupit. Aquila ergo adscendit ad Iovem et in ipsius genibus feturam ovorum posuit, cum Deo ipsa supplicasset ut custodiret. Scarabaeus autem, e stercore pilula facta, ascendit et eam in sinum Iovis demisit. Iuppiter vero, cum surrexisset ut fimum excuteret, ova quoque proiecit. Nolens igitur genus aquilarum rarescere, monuit scarabaeum ut aquilae conciliaretur. Eo autem non parente, Iuppiter in aliud tempus aquilarum transtulit partum, cum scarabaei non appareant.


Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images. This shows the little beetle pushing those eggs out of the nest!

M0690 = Perry003. Source: Eton Aesop 2 (shortened). This is Perry 3. Compare the fable of the fox and the eagle, #410.