Saturday, August 21, 2010

Illustrated: Platanus et Viatores


M0718 - M0719 - M0720

719. Platanus et Viatores. Viatores, aestatis tempore nimio meridiani solis calore laborantes, cum platanum vidissent, sub eam confugerunt, eiusque strati sub umbra recubuerunt. Ad eam deinde conversis oculis, “Quam est inutilis,” inter se aiebant, “haec arbor hominibus et infructuosa!” Illa vero respondens, “O vos,” inquit, “ingratos, qui meo adhuc beneficio fruentes, inutilem me infructuosamque vocatis.”

Platanus et Viatores

Click here for a SLIDESHOW of all the Milo Winter images.

M0719 =  Perry175. Source: De Furia 129. This is Perry 175. For the story of how the nut tree used to be without fruit, see #772.

No comments:

Post a Comment