809. Satyrus et Viator. Satyrus viatorem, nive obrutum atque algore enectum, misertus ducit in antrum suum. Refocillantem manus anhelitu oris percontatur causam; “Ut calefiant,” inquit. Postea, cum accumberent, sufflat viator in polentam. Quod cur ita faceret interrogatus, “Ut frigescat,” inquit. Tunc continuo Satyrus viatorem eiiciens, “Nolo,” inquit, “in meo ut sis antro, cui tam diversum est os.” Fabula innuit devitandum esse eius amicitiam cuius anceps vita est et non simplex sermo, cuius cor et lingua dissimiles partes agunt.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Crane images.
M0809 = Perry035. Source: Barlow’s Aesop 74. This is Perry 35. For another fable about the foolish satyr, see the story of Prometheus and the fire, #796.