Friday, August 27, 2010

Illustrated: Simia et Legumina


M0109 - M0110 - M0111
110. Simia et Legumina. Rusticus cum sacculo, in quo legumina essent, iter faciens, dum sub arbore acquiescit, forte obdormierat, somno obrepente, ut fit, defatigato. Videt simia sacculum, et quid inesset cognoscendi cupida, accedit et aperit sacculum, leguminibusque repertis, manum unam complet et arborem conscendit. Inter ascendendum, unum forte granulum exciderat. Hoc illa dum non vult relinquere neque amittere, redit in solum et granulum tollit. Mox repetit arborem, paulo quam prius maiore cum festinatione, in qua rursum granum elabitur unum et alterum. Quae dum et ipsa recolligit, forte excitatus de somno rusticus, clamoribus et saxis illam insectatur. At haec trepida et perterrita, abiectis omnibus leguminibus, fugae studebat, et manus expediebat; ita quae nihil amittere voluisset, nihil retinuit.

Simia et Legumina

Click here for a SLIDESHOW of all the images from the 1484 Directorium Humanae Vitae.

M0110 (not in Perry). Source: Camerarius 373. This fable is not in Perry’s catalog; the story comes from the Panchatantra tradition. Compare the story of the greedy boy, #963, or the story of the greedy thief, #909.

No comments:

Post a Comment