Sunday, September 19, 2010

Illustrated: Iuppiter et Fundus


M0777 - M0778 - M0779

778. Iuppiter et Fundus. Rusticus quondam fundum colendum ab Iove conduxit hac lege ut ad ipsius nutum summus Iuppiter plueret, serena faceret, et auras mitteret. Ita deinde sedulo fundum colebat, Deo aera exhibente ad imperata nunc favoniis citum, nunc uvidum, nunc sudum. Sed seges sterilis aristis vanis rustici spem elusit. Subrisit Iuppiter et ait, “Vides, agricola bone, quid profecerint abs te institutus annus, me tibi semper parente. Nunc si placet, videamus annum hunc proximum. Tu arato, sarrito, occato ut soles; me sine regere et arbitrio meo ventos ciere, et nubilum sudumque dare. Quam mea ratio tuae praestet faxo videas.” Haec Iuppiter. Cui cum adnuisset rusticus, anno insequenti versus temporum ordo horrea vacua replevit. Omisit homo Deo praescribere, et cuncta quae ille praestat boni consulit.

Rusticus et Iuppiter

Click here for a SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.

M0778 (not in Perry). Source: Faernus 98 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog. Based on Faernus, La Fontaine (6.4) also tells a version of this fable.

No comments:

Post a Comment