Sunday, September 19, 2010

Illustrated: Testudo et Lepus, Certantes


M0636 - M0637 - M0638
637. Testudo et Lepus, Certantes. Occurrit aliquando in via lepus testudini; cumque confabularentur, coepit ille testudini exprobrare pedes lentumque gressum irridere et se celeritatemque suam mirum quantum efferre. Quod testudo aegre audiens et ferens, leporem provocavit ad cursum. Consentit lepus, certus (ut putabat) victoriae. Diem statuunt; arbitrum eligunt vulpem, animalium sagacissimum, quae spatium et metas praefiniat. Testudo, nulla interposita mora, iter arripit, perdia et pernox ambulat, et ad locum prior pervenit, cum interim, spreto aemulo, lepus pedibus suis fidens tempus terit, cursu reparaturus moras. Sed frustra, nam brevi tempore iter dimensus reperit testudinem, loci et pugnae victricem. Ex quo constat plus saepenumero studio ac diligentia rex maximas perfici quam viribus.

Lepus et Testudo

Click here for a SLIDESHOW of all the Harrison Weir images. You can see the turtle heading for the finish line in the background!

M0637 = Perry226. Source: Irenaeus 266. This is Perry 226. The rabbit fares better in his race with the wolf, #169.

No comments:

Post a Comment