Tuesday, October 11, 2011

Image: Iuppiter et Piscis Alatus


M0769 - M0770 - English - M0771

770. Iuppiter et Piscis Alatus. Primo hic piscis nullas alas habebat; cum autem invidus esset, Iovem geminas alas rogavit, maris enim hostes sic fugere posse. Statim pinnae crescere incipiebant et mox alarum officio fungi poterant. Primo natura nova huic magnopere placuit et comites, quos in aqua reliquerat, despiciebat. Pericula nova novas naturas sequuntur. Nam in aere obnoxius magnis volucribus erat, qui semper insequebantur neque ullam quietem dabant. Itaque viribus mox fatigatis aquam repetebat. Tum Iovem sic allocutus est, “Donum tuum revoca!” Respondit autem deus, “Tibi alas dedi, quae, ut ego pro certo habui, tibi multum damni ferre debebant. Tua tamen superbia hanc poenam bene meretur. Id quod pro dono rogavisti, pro poena servare necesse est.”



M0770 (not in Perry). Source: Spencer 73. This fable of the “flying fish” is not included in Perry’s catalog, although it is similar to the other animals who make foolish requests of Jupiter, such as the camel (#143), the rabbit (#163) and the ox (#282).