898. Medicus et Vetula. Vetula mulier, oculorum morbo laborans, medicum quemdam, ut eam curaret, accersivit et ingentem mercedem se daturam promisit si oculorum vitio sanaret; contra vero, si nil efficeret, nec minimum quid praebituram. Hoc itaque pacto, quoties medicus ad eius oculos medendos veniebat, semper aliquid ei furabatur. Cum illam egregie sanasset, pactam sibi mercedem postulavit. Sed vetula continuo differt, et medicus in ius denique ante magistratus eam rapit. Quorum in conspectu stans ait, “Fateor me ei mercedem, si bene visum recuperassem, promisisse; sin minus, me nihil omnino daturam. Ac iste iactat me esse curatam; ego vero adfirmo contrarium me pati. Nam quando oculis laborabam, meas tunc opes omnemque supellectilem domi esse videbam; sed nunc, me videre ipso dicente, nil prorsus domi cernere possum.”
Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0898 = Perry057. Source: De Furia 46 (shortened). This is Perry 57. Compare the story of the crow who doctors the eagle’s eyes, #432.