Sunday, October 3, 2010

Illustrated: Medicus et Mortuus


M0898 - M0899 - M0900

899. Medicus et Mortuus. Medicus aegrotum curabat. Cum hic autem obiisset, ille ad efferentes dicebat, “Vir iste, si vino abstinuisset clysteribusque usus esset, profecto minime interiisset.” Tum quidam ex iis, qui aderant, protinus respondens, “Haud nunc,” ait, “O praeclare, oportebat ista te dicere cum iuvare nihil possunt, sed tunc aegrotum de his admonere debebas, cum uti poterat.”

Medicus et Mortuus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0899 = Perry114. Source: De Furia 224. This is Perry 114. For another fable about the need for timely assistance, see the fable of the boy, #962, or the fable of the fox, #64.

No comments:

Post a Comment