921. Viatores Iuxta Maris Litus. Viatores quidam, iuxta maris litus iter agentes, cum in editum quemdam locum pervenissent ex eoque sarmenta procul natantia vidissent, navem magnam esse arbitrati, restiterunt ut tandem appelleret exspectantes. At sarmenta a vento acta cum propius accederent, haud navem amplius, sed scapham aspicere existimabant. Illa vero ad litus denique delata, ubi sarmenta esse cognovere, “O quam frustra,” alter alteri aiebat, “quod nihil erat, exspectabamus.”
Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0921 = Perry177. Source: De Furia 258. This is Perry 177. For a story about being fooled by appearances, see the story of the frog and the lion, #600, or the fox and the bell, #40.