848. Venator et Eques. Venator ceperat leporem, eoque sublato in humeros, cum pergeret domum, incidit in equitem, qui specie emptionis leporem peteret. Quem cum ab venatore accepisset, incitato equo, capessivit fugam. Venator eum persequebatur, ut qui vellet eum consequi. Ut vero longo intervallo relictus est, invitus hanc edidit vocem, “Abeas ergo; iam enim leporem donavi equidem tibi.” Multi, qui violenter sunt spoliati suis, sponte ea dedisse simulant.
Click here for a
SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.
M0848 = Perry402. Source: Syntipas 49 (translated into Latin). This is Perry 402. For another hunter who is tricked, see #835.