Monday, November 8, 2010

Illustrated: Viatores Duo et Bipennis


M0921 - M0922 - M0923

922. Viatores Duo et Bipennis. Duo una iter faciebant; horum unus repertam bipennem sustulit. Tum alter hortabatur, ne sic loqueretur ut diceret, ‘Ego bipennem inveni,’ sed sic, ‘Nos invenimus.’ Hoc ei, qui sustulerat bipennem, non persuadebatur. Mox visis quibusdam, qui se insequerentur cum clamore et concitato cursu, esse eos qui amisissent bipennem coniiciens, “Periimus,” inquit. At alter “Dices,” inquit, “nunc quoque ‘perii,’ non ‘periimus’ - quippe cum ‘invenimus’ nolueris dicere, sed ‘inveni.’”

Viatores et Securis

Click here for a SLIDESHOW of all the images from this edition of Croxall's Aesop.

M0922 = Perry067. Source: Camerarius 82. This is Perry 67. Compare the fable of the men who found a donkey, #241, or the story of the two bald men, #970.

No comments:

Post a Comment