Tuesday, November 2, 2010

Image: Lepus et Lupus, Contendentes


M0168 - M0169 - English - M0170

169. Lepus et Lupus, Contendentes. Lupus et lepus sibi obviaverunt, et ait lupus, “Super omnia es animal meticulosum. Auderesne contendere cum aliquo animali?” “Certe,” ait lepus; “ita tecum, licet grande corpus habeas et ego modicum.” Lupus indignatus ait, “Certe firmabo decem aureos contra unum quod te vincam.” “Certe placet,” ait lepus, et constituti sunt in campo ad pugnandum. Lupus currebat versus leporem ad capiendum et devorandum; lepus fugam arripuit et lupus insequebatur. Sed lepus velocius currebat. Lupus, iam fatigatus, gressum sistebat et super terram se proiecit. Amplius currere non poterat. Et ait lepus, “Ego non pugno, nisi cum pedibus, nisi fugiendo. Sic saepe cum canibus pugnavi et vici. Et tu, victus, redde quod debes.”



M0169 = Perry616. Source: Odo, Fable 58 (shortened). This is Perry 616. Compare the famous fable of the tortoise and the hare, #637.