Friday, November 12, 2010

Image: Equi Duo et Dominus Eorum


M0265 - M0266 - M0267
266. Equi Duo et Dominus Eorum. Miles, equum habens optimum, emit alium, nequaquam illi bonitate parem, quem multo diligentius quam priorem nutricabat. Tunc priori sic ait, “Cur me dominus quam te impensius curat, cum tibi neque pulchritudine nec robore neque velocitate comparandus sim?” Cui ille “Est haec,” inquit, “hominum natura, ut semper in novos hospites benigniores sint.” Haec fabula indicat hominum amentiam, qui nova, etiamsi deteriora sint, solent veteribus anteponere.



M0266 (not in Perry). Source: Abstemius 40. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable about the domestic birds and the exotic parrot, #550.


No comments:

Post a Comment