Thursday, November 18, 2010

Image: Equus Furibundus et Adolescens


M0264 - M0265 - M0266
265. Equus Furibundus et Adolescens. Conscenderat adolescens equum furibundum, illoque qua via quaque nulla via esset auferente miserum, non enim vires adolescentis ad cohibendum impetum equi satis neque in hoc desiliendi potestas erat. Plorabat igitur ille et lamentabatur. Tum forte obviam huic notus et familiaris factus, “Quonam abis?” inquit. Cui respondit infelix eques, “Quo quidem isti,” equum demonstrans, “lubuerit.” Similier vehuntur ii, in cupiditates qui suas sese imposuere.



M0265 = Perry457. Source: Camerarius 350. This is Perry 457. Compare the fable of the fox in the river, #42.


No comments:

Post a Comment