Tuesday, November 23, 2010

Image: Taurus Solus et Leo


M0294 - M0295 - M0296
295. Taurus Solus et Leo. Taurus, ob arrogantiam et felicitatis copiam, solus pavit, ratus non decere se cum aliis tauris misceri. Solus ergo cum pasceret, leo subito apparuit, qui non ad gregem accessit, sed illum, cui nec inter dominos eius nec inter boves aliquem auxilium ferentem vidit, percussit ac laceravit. Haec dicta eos notant, qui arrogantia et superbia commoti, amicos vi opprimant et torqueant, nec cum illis se coniungere velint, quando autem iis angustia eveniat, careant adiutoribus.



M0295 (not in Perry). Source: Aramaic fables, p. 33. This fable is not in Perry’s catalog, although it is related to the famous fable of the lion and the bulls, #4. Compare also the story of the lone onager and the lion, #148.