Sunday, February 27, 2011

Image: Scarabaeus et Stercus


M0690 - M0691 - M0692
691. Scarabaeus et Stercus. Scarabaeus semel volavit per amygdalinas arbores florentes, per pomaria, per rosas, per lilia et alios flores. Tandem proiecit se in sterquilinium ubi erant stercora equorum et boum, et invenit ibi uxorem suam quae quaesivit unde veniret. Et ait scarabaeus, “Circuivi terram, transvolavi eam, vidi flores amygdalarum, rosarum, et liliorum, sed numquam vidi ita amoenum locum et delectabilem sicut est iste,” demonstrato sterquilinio.



M0691 (not in Perry). Source: Odo, Fable 28. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Compare the fable of the man who is raised in the manure, #828.

4 comments:

  1. Shouldn't that read "et liliorum"?

    ReplyDelete
  2. Yes indeed, thank you! Iam correctum est! :-)

    ReplyDelete
  3. Libenter feci! Et tibi gratias multas ago, quia fabulae me valde delectant.

    ReplyDelete
  4. Me quoque delectant, ut vides! :-)

    ReplyDelete