Wednesday, April 13, 2011

Image: Coclea et Canis


M0642 - M0643 - M0644
643. Coclea et Canis. Canis, cum forte cocleam offendisset, ovum esse ratus, magno oris hiatu avidissime eam devoravit. Ilibus autem graviter dolentibus, exclamabat, “Ah! Meritas luo stultitiae poenas, qui omnia rotunda credidi esse ova.”



M0643 = Perry253. Source: Dana 20. This is Perry 253. Compare the story of the mouse and the oyster, #590.