Sunday, April 10, 2011

Image: Scarabaeus et Fur


M0688 - M0689 - M0690
689. Scarabaeus et Fur. Fur insignis, nocturno fatigatus circuitu, in pratum venit floribus et gramine vestitum. Loci amoenitate delectatus, se deposuit in gramine. Sed dum somnus eum obruit, statim scarabaeus eum subintravit, per inferiorem regionem ingressus. Fur ergo, hospitis sui importunitatem sentiens, protinus evigilavit et dolere coepit. Venit ergo ad medicos. At illi gravidum eum esse dixerunt. Res igitur ista nova et stupenda per totam diffunditur viciniam, et audientes mirati sunt et timuerunt valde, quia malum portendere illud dixerunt. Observabant ergo furem laborantem et gementem, circa eum assidentes ut finem rei viderent et periculum quod portendere videbatur. Dum igitur ille gemit et clamat ut pariturus, ecce scarabaeus, longo luctamine fatigatus, per viam qua subiit regressus est, et ipse, stimulator equorum, stimulator furis inventus est.



M0689 = Perry660. Source: Romulus Anglicus 35 (shortened). This is Perry 660. For other ominous births, see the story of the mountains and the mouse, #214, or the story of the lambs with human heads, #888, or the man who laid an egg, #944.