Monday, April 11, 2011

Image: Aesopus et Petulans


M0886 - M0887 - M0888

887. Aesopus et Petulans. Quidam petulans lapidem Aesopo impegerat. “Tanto melior!” Aesopus inquit. Assem deinde illi dedit, et sic prosecutus est, “Plus non habeo, mehercule, sed unde accipere possis tibi monstrabo. Ecce vir dives et potens venit; huic similiter impinge lapidem, et dignum accipies praemium.” Ille, persuasus, fecit quod monitus fuit sed spes audaciam impudentem fefellit, nam comprensus poenas persolvit cruce. Successus ad perniciem multos devocat.



M0887 = Perry497. Source: Phaedrus 3.5 (adapted into prose). This is Perry 497. Compare the fable about the revenge of the gods on a wicked man, #903.

No comments:

Post a Comment