Saturday, April 23, 2011

Image: Scarabaeus et Lupus


M0687 - M0688 - M0689
688. Scarabaeus et Lupus. Lupus dormiebat et aditum posterioris apertum habuit. Scarabaeus introivit coepitque titillare dormientem. Lupus, hostem intrinsecus sentiens, grave periculum timuit. Scarabaeus deinde per viam qua venerat egreditur. Lupus indignans est quod vermiculus tam modicus sibi timorem incusserit et certamen promittitur. Bestias convocat, quae cervum ducem eligunt. Sed lupus suos ammonuit, “O insignes bestiae, vires vermiculorum ne timeatis; tantum posteriora nostra ne introeant, praecavete.” Unde actum est ut quaelibet asserem culo alligaret. Adsunt vespae, apes, muscae, et dominus ipse scarabaeus. Cervus, expertus ferocissimi hostis iacula, retro ventum cum sonitu emisit, cuius impulsu asser fractus est, et sic dux hosti terga dedit, dirupto taliter assere, in quo totius exercitus robur erat fiduciae. Sic omnis exercitus de facili concutitur, cum viderit ducem suum terga vertere.



M0688 = Perry659. Source: Romulus Anglicus 55 (shortened). This is Perry 659. For other stories of animal warfare, see the battle of the frog and the mouse, #198, or the war between the cats and the mice, #207. For another story about a shameful retreat, see the story of the dog and the donkey, #356.

No comments:

Post a Comment