Friday, July 29, 2011

Image: Olores et Anseres


M0535 - M0536 - M0537
536. Olores et Anseres. Olores et anseres, amici inter se facti, exierant quondam in campos. Quibus coniunctim pascentibus, superveniunt venatores. Olores, corporis celeritate et volatu, tuto evadunt periculum. Anseres autem, natura tardiores, deserti ab amicis, in venatorum incidunt manus. Haec fabula arguit eos qui amicos suos non adiuvant totis viribus, sed produnt in periculis.



M0536 = Perry228. Source: Syntipas 60 (translated into Latin). This is Perry 228. For a story where the geese were able to fly away, see #470.

No comments:

Post a Comment