Monday, October 3, 2011

Image: Delphini et Balaenae


M0597 - M0598 - M0599
598. Delphini et Balaenae. Delphini et balaenae inter se pugnabant. Pugna vero cum magis magisque incalesceret, pisciculus quidam caput extulit undis eosque reconciliare inter sese conabatur. At quidam ex delphinis eum interpellans, “Profecto,” inquit, “tolerabilius est nobis mutuis vulneribus occumbere quam te pacis auctorem habere.”



M0598 = Perry062. Source: De Furia 53. This is Perry 62. In the original fable, the tiny fish is a gobius. Compare the sheep trying to make peace between the dogs, #297, or the doves making peace among the hawks, #422.

No comments:

Post a Comment