Saturday, November 5, 2011

Image: Bufo et Rana


M0611 - M0612 - M0613
612. Bufo et Rana. Bufo, qui habitat in terra, rogavit ranam, quae habitat in flumine, quod daret ei de aqua ad potandum. Ait rana, “Placet,” et dedit ei quantum volebat. Rana esuriens rogavit quod daret ei de terra. Respondit bufo, “Certe nihil dabo, quia ego ipse, timens ne deficiat, non comedo ad sufficientiam.” Sic sunt plerique in tantum tenaces, quod exspectant quod panes sint muscidi, bacones rancidi, pastilli sint putridi; nec possunt manducare nec pro Deo dare; timent quod terra eis deficiat.



M0612 = Perry622. Source: Odo, Fable 67. This is Perry 622. For a tale of human greed, see #987.

No comments:

Post a Comment