Sunday, October 9, 2011

Image: Iuppiter et Canes


M0770 - M0771 - English - M0772

771. Iuppiter et Canes. Canes legatos olim misere ad Iovem, meliora vitae suae tempora oratum. Tum vero, ut viderunt Iovis magni vultum, timentes, totam regiam concacarunt. Iuppiter magnus vetet illos dimitti; interea canes mirati sunt sibi legatos non reverti. Aestimantes aliquid turpe commissum a suis et timentes ne rursus aliquid simile accidat, odore multo canibus anum replent. Mandata dant; legati mittuntur; statim abeunt. Aditum rogantes, continuo impetrant. Tum consedit Deorum Genitor maximus quassatque fulmen; omnia tremere coepere. Canes repente cacant, odore cum merdis mixto. Ita etiam nunc canes legatos suos exspectant, et si quis videt canem novum venire, culum olfacit.



M0771 = Perry517. Source: Phaedrus 4.19 (adapted into prose; shortened). This is Perry 517. For other stories about dogs and their bodily functions, see the fable of Mercury and the dog, #789, or the dog and the rushes, #733.