954. Servus Piger. Servus piger erat qui numquam de lecto suo nolebat de nocte surgere. Sed, cum diceret ei dominus, “Surge et vide si pluat,” ipse de loco suo canem, qui custodiebat domum exterius, vocabat et, si eum complutum sentiebat, dicebat, “Domine, pluit,” simulans se de lecto surrexisse. Cum autem diceret ei dominus, “Surge et vide si habemus ignem,” vocavit catum et, quando sentiebat eum calidum, dicebat “Domine, satis habemus de igne.” Dominus autem eius, mane surgens, inveniebat quod ostium tota nocte fuerat apertum et, cum quaereret cur ostium non firmasset, respondebat, “Quare clauderem de nocte cum in mane oporteret me ipsum aperire?”
M0954 (not in Perry). Source: De Vitry 204. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Compare the story of a lazy boy in bed, #968.