Saturday, December 24, 2011

Image: Puer Avidus et Bellaria


M0962 - M0963 - M0964

963. Puer Avidus et Bellaria. Vas vitreum, satis quidem capacis alvi at gutturis paulo arctioris, nuces servabat, saccharo tenaci circumlitas. Quorum corticis albicantis illecebras cum claustra pellucida foras transmitterent, puer tantam bonorum copiam simul adspicit, simul accedit, fruendi cupidus. Manus vacua facile descendit quo properat; evadere autem iam nimis plenam non potest. Ille praedam quam tenet amittere negat. Obstinatus pugnat, et nil proficit; flere ergo coepit. Aliquis pervicaciam stultam miseratus ait, “Si tot simul capessere velis, tibi nullam habere fas erit; sed si singulas sumpseris, omnes habebis.” Cupiditas nimia ipsa sibi semper nocet.




M0963 (not in Perry). Source: Desbillons 10.27 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites La Motte as his source. Compare the story of the greedy monkey, #110.

No comments:

Post a Comment