Tuesday, May 31, 2011

Image: Ensis et Vomer


M0758 - M0759 - M0760

759. Ensis et Vomer. "Procul hinc recede," dixit ensis vomeri, "ne consortione sordida me inquines." At ille contra ait, "Cur me sic despicis, superbe? Ferrum tibi pater est; est et mihi. Deinde an te latet quantum mihi debeas? Nam si, otiosus, solum non proscinderem ut fruges nascantur, quae tuam herilem manum reficiant, nonne illa mox languesceret? Quid tunc de te fieret? Forte turpem situm duceres, in angulo tenebricoso iacens." Agricola eodem prorsus luto ac miles confictus est, sed ille alteri praestat quod operam magis utilem nobis praebeat.



M0759 (not in Perry). Source: Desbillons 7.10 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For a story of how the hand grows weak if the body is not fed, see #751.

Monday, May 30, 2011

Image: Iuncus et Canis


M0732 - M0733 - M0734

733. Iuncus et Canis. Contigit quod canis voluit facere rusticitatem suam super congregationem scirporum, et unus iuncus bene stimulavit posteriora ipsius. Et canis recessit longius et super iuncos latravit. Dixit iuncus, “Melius volo quod latres me a longe quam coninquines me de prope.”



M0733 =  Perry608. Source: Odo, Fable 44. This is Perry 608. Compare the fable of Mercury and the dog, #789.

Sunday, May 29, 2011

Image: Nanus et Villanus


M0810 - M0811 - M0812

811. Nanus et Villanus. Quidam villanus cepit forte Nanum monticulum. Qui, ut dimitteretur, trium optionum potestatem homini dedit. Mulier, ut optaret, virum suum rogavit, affirmans se melius scire quid foret optandum. Vir ergo mulieri duas optiones concessit. Illa autem, oportunum tempus exspectans, optare tardavit. Contigit itaque una die ipsam dorsi arietini spinam rodere. Cuius medullam, satis desideratam, cum attingere non posset, os viro porrexit et ait, “Utinam haberes modo ferreum rostrum ad medullam hanc leviter extrahendam!” Statim post verba sedit maritus ferro rostratus. Tunc ait uxor, “Utinam esset modo facies tua sine rostro!” Statim post verba sedit maritus sine rostro, sed etiam sine naso. Tunc ait uxori, “Utinam esset modo facies mea velut ante fuit!” Taliter optatis eorum nihil utilitatis affuit.



M0811 = Perry668. Source: Romulus Anglicus 47. This is Perry 668, and I have followed Perry’s emendations here. For another fable where wishes do not turn out as expected, see the story of Mercury and the two women, #782.

Saturday, May 28, 2011

Image: Mercurius et Canis


M0788 - M0789 - M0790

789. Mercurius et Canis. Stabat in via Mercurius quadrangularis, imus cui subiacebat lapidum acervus. Accedens canis “Primum, salve,” inquit, “Mercuri; tum inungere te volo, nec sic Deum praeterire eumque palaestritam.” Cui Deus, “Si mihi hocce, quod adpositum est, non linges oleum, nec imminxeris mihi, gratiam habebo tibi. Neque me amplius honorare velis.”


(image: ancient herm)

M0789 = Perry308. Source: Babrius 48 (translated into Latin prose). This is Perry 308. The “herm” was a rectangular or square pillar decorated with the head of Hermes on top and male genitalia. It was supposed to bring good luck and fertility. In ancient Greece, you would find herms erected at crossroads and also at the athletic gymnasia.

Friday, May 27, 2011

Image: Iuppiter et Dolium


M0774 - M0775 - M0776

775. Iuppiter et Dolium. Iuppiter, in dolio cum cuncta collegisset bona, id operuit et collocavit apud hominem. Homo autem ille, impotens sui et scire gestiens quid ibi lateret, operculo amoto, bona permisit abire Deorum ad domos, illucque volare, ac procul a terris sursum fugere. Sola autem remansit Spes, quam impositum repressit operculum. Idcirco Spes mortalibus adest sola ac fugitivorum unumquodque bonorum pollicetur se tradituram esse nobis.



M0775 = Perry312. Source: Babrius 58 (translated into Latin prose). This is Perry 312. Unlike the famous version of this story about Pandora, this time it is a man, not a woman, who lets all the good things get away. Compare the fable of the mouse that got away, #897.

Thursday, May 26, 2011

Image: Sceleratus et Daemon


M0915 - M0916 - M0917

916. Sceleratus et Daemon. Vir malignus, cum plurima perpetrasset scelera, saepius captus, et carcere conclusus arctissima et pervigili custodia teneretur, Daemonis auxilium implorabat, qui saepenumero illi adfuit et e multis eum periculis liberavit. Tandem iterum deprehenso et solitum auxilium imploranti, Daemon, magnum calceorum pertusorum fascem super humeros habens, apparuit dicens, “Amice, amplius tibi auxilio esse non possum. Tot enim loca pro te liberando hactenus peragravi ut hos omnes calceos contriverim. Nulla mihi superest pecunia qua alios valeam comparare. Quare pereundum est tibi.” Haec admonet fabula ne existimemus nostra semper impunita fore peccata.


(image)

M0916 (not in Perry). Source: Abstemius 58. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another story about the devil, see the story of the devil and the old woman, #812.

Wednesday, May 25, 2011

Image: Doctissimi Tres et Tigris


M0892 - M0893 - M0894

893. Doctissimi Tres et Tigris. Dum tres homines apud Indos doctissimi in silvis forte ambulant, accidit ut tigris ossa huc illuc dissipata invenirent. Tum unus ex iis, ut vim doctrinae sociis ostentaret, “En ego,” inquit, “arte mea potentissima haec ossa in unum corpus restituere possum.” Alii quidem dubitabant, sed cum doctus ille arcana quaedam verba edidisset, extemplo ossa in pristinam figuram ultro redierunt. Secundus vero, qui vult sapientior videri, “Ego carnem et pelle redintegrare queo,” affirmavit. Qui cum voces quasdam clam cantavisset, tigris inanimus quidem sed cum carne et pelle, sicut in vita fuerat, exstitit. Inde tertius, ne a sociis sapientia superari videretur, “En ego maiora faciam,” clamavit, et statim ut tigris revivisceret, effecit. Quid multa? Tigris eos omnes dilaniavit.



M0893 (not in Perry). Source: Thomas 105. This fable is not included in Perry’s catalog. For another story about a tiger, see #585.

Tuesday, May 24, 2011

Image: Viatores et Pons


M0924 - M0925 - M0926

925. Viatores et Pons. Boeotius viator olim una cum Corinthio et Atheniensi noctu ambulabat. Mox comites ad rapidum flumen veniunt. Forte altus pons iungebat flumen. Viatores ascendunt pontem et in aqua sub pedibus imaginem lunae vident. “Ecce,” inquit Boeotius, “pulcher caseus in aqua iacet. Cur nos non praemium deportamus?” Sine mora Boeotius manibus pontem tenet, et suspendit corpus super aquam. Deinde Corinthius prehendit crura amici. Atheniensis habet tertium locum et pedibus praemium captat. Tum exclamat Boeotius, “Vos tenete firmiter mea crura, nam manus durum lignum terit.” Simul laxat manus, et omnes in aquam decidunt.



M0925 (not in Perry). Source: Gradatim 23. This fable is not included in Perry’s catalog. For another story about the moon mistaken for cheese, see the story of the fox and the well, #70. The Boeotian was a proverbial figure of fun in ancient Greek culture; for another fable about a Boeotian, see #975.

Monday, May 23, 2011

Image: Simonides et Gemini


M0868 - M0869 - M0870

869. Simonides et Gemini. Simonides certo pretio conductus est ut cuidam pyctae victori laudem scriberet. Cum materia exigua impetum frenaret, poetae licentia usus est atque sidera gemina interposuit, Deos pyctas gloriosos. Victor opus adprobavit, sed Simonides tertiam mercedis partem accepit. Cum reliquas posceret, “Di illi,” inquit, “reddent, quorum sunt duae laudis partes.” Fraudatus quamvis et iniuria dolens, ad convivium invitatus, hora dicta rediit et recubuit. Convivium poculis splendebat, domus laeta resonabat, cum repente iuvenes duo, pulvere sparsi, sudore multo diffluentes, corpore supra formam humanam, cuidam servolo mandant ut ad se Simonidem provocet, sine mora. Homo perturbatus Simonidem excitat. Unum vix pedem triclinio promorat, subito camarae ruina ceteros oppressit, nec ulli iuvenes reperti sunt ad ianuam; numinum praesentia vati vitam dedit, mercedis loco.




M0869 = Perry522. Source: Phaedrus 4.25 (adapted into prose; shortened). This is Perry 522. The twin gods referred to here, Castor and Pollux, were famous both for their skills in boxing and in horsemanship, and can be seen in the sky as the constellation Gemini.

Sunday, May 22, 2011

Image: Corvi et Vir Timidus


M0439 - M0440 - M0441
440. Corvi et Vir Timidus. Timidus quidam homo olim ad bellum proficiscebatur. Cui cum corvi crocitantes occurrissent, positis armis domi se continuit. Postera die idem repetens iter, eodem auspicio territus restitit. Quapropter ille, indignatus, “Vos quidem, quantum vultis,” inquit, “crocitate, sed meas carnes ne voretis.”



M0440 = Perry245. Source: De Furia 390. This is Perry 245. For another fable about the raven’s divinatory powers, see #441.

Saturday, May 21, 2011

Image: Gallina Plumis Spoliata


M0567 - M0568 - M0569
568. Gallina Plumis Spoliata. Vulpes famelica gallinam rapuerat et plus media plumarum parte iam spoliaverat. Canis facinus advertit, accurrit, irruit, et praedam e dentibus avidis extorquet. Gallina, male mulcata, cum ad suam gentem rediret, “O sorores,” inquit, “quam parum abfuit quin dira nece vobis eriperer! Hinc forte in agros paululum diverteram; vulpes scelerata me necopinantem rapit, et ni canis validus succurreret, me miseram vorasset.” Et infortunium suum recens renarrat, misericordiam dulcem excitare cupiens. Sed illae contra clamitant, sic glocientes, “Fuge hinc, inepta, cum tuis querimoniis, et apud aves deplumes locum tibi quaere. Si misera es, ipsa tibi malum advocasti moribus indoctis tuis.” Cumque ea parumper renueret, ferociunt; rostris saevis abigunt et foras extrudunt. Ubi est calamitas, ibi culpa esse creditur.



M0568 (not in Perry). Source: Desbillons 10.31 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. For another story of the chicken who managed to escape from the fox, see #566.

Friday, May 20, 2011

Image: Spica Glorians


M0736 - M0737 - M0738

737. Spica Glorians. Cum agricola falcem messibus iam pararet, spica caput erectum ad auras tollebat. Hinc gloriatur, et sorores ceteras, humum spectantes curvo capite, despicit. Quarum una ait, “Si tibi, ut nobis, granis refertum esset, hoc caput non ita tolleres.” Superbia in capite vacuo laxe habitat.



M0737 (not in Perry). Source: Desbillons 14.1 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the olive tree and the gourd vine, #716.

Thursday, May 19, 2011

Image: Astrologi et Asinus


M0891 - M0892 - M0893

892. Astrologi et Asinus. Rex quidam fidem maximam habebat ei generi hominum qui astrologi vocantur, quod motu stellarum imbres ventosque praedicere solent. Rex, qui multum in venationibus erat, aliquando dum magnum cervum canibus per silvas agitat, celeri equo longe ante omnes socios praetervectus est. Interea caelum nubibus obscuratur gravisque imber cum multa grandine in terram decidit. Rex igitur, quod parvam casam inter arbores videt, tempestatis perfugium petit. Tum ubi is graviter incusabat indoctos illos astrologos, “Nulla tamen tempestas,” respondit agricola cuius casa erat, “me incautum excipit; semper enim meus asinus, qui fruges horti ad forum portare solet, voce rauca imbrem mihi praedicit.” “Nimirum,” cum risu respondit rex, “si tuus asinus tam bonus astrologus est, meos astrologos posthac in numero asinorum habebo.”



M0892 (not in Perry). Source: Gradatim 75. This fable is not in Perry’s catalog. This story is told about Rex Ludovicus Gallorum, i.e. King Louis of France (1423-1483).

Wednesday, May 18, 2011

Image: Olitor et Plantae Silvestres


M0836 - M0837 - M0838

837. Olitor et Plantae Silvestres. Olitorem quidam, cum videret irrigare olera, rogavit quomodo accideret ut gramina silvestria nec plantata nec culta maturescerent; quae vero homines sevissent, saepius arescerent. “Silvestres,” respondet olitor, “plantae sola Dei providentia curantur; mansuetae autem hominum manibus coluntur.”



M0837 = Perry119. Source: Syntipas 32 (translated into Latin). This is Perry 119. Compare the fable of the goatherd and the wild goats, #319.

Tuesday, May 17, 2011

Image: Cyclops et Homo


M0807 - M0808 - M0809

808. Cyclops et Homo. Vir probus et honestus diu cum liberis suis bene et fortunate vixerat. Post deinde inopia et egestate affectus et afflictus, improbis numen petebat conviciis, seque volebat interimere. Correpta ergo sica, in locum desertum exiit, mori magis cupiens quam misere vivere. Inter eundum offendit fossam altissimam, in qua ab homine giganteo (Cyclops ei erat nomen) multum auri esset reconditum. Id ut vidit pius ille homo, medius metum inter et gaudium, proiecta sica, tollit aurum laetusque domum ad liberos suos properat. Cyclops deinde ad scrobem reversus, pro auro reperit gladium, eoque stricto, se interficit. Malis mala accidunt; bonis bona manent.




M0808 = Perry405. Source: Syntipas 48 (translated into Latin). This is Perry 405. In Greek mythology, the Cyclopses were a race of uncivilized giants who lived in caves. The Cyclops who guards a treasure, as in this story, is not a typical sort of Cyclops. More typically, you would expect a dragon to be guarding treasure in a cave, as in #628. Compare the story of two men and the treasure, #996.

Monday, May 16, 2011

Image: Ranae et Ovis


M0608 - M0609 - M0610
609. Ranae et Ovis. Ovis incauta, cum gramen in paludis margine carperet, vestigium terra lubrica fallente, subito in undam decidit et limo praepedita haesit. Mox tamen sese expedire quaerit et conamine, quanto potest, inter ulvas putres se movet coenumque pedibus excitatum dissipat. Ranae indignantes, “Quid sic,” inquiunt, “regna nostra et virides domos turbare pergis? Quid cogitas, inepta et indocilis pecus? Quin conquiescis? Te negas videlicet habitare posse in hoc lacu, at certe nimis delicata es. Nos natae sumus in ipso, et vivimus contentae.” Bidens respondet, “Regna haec sordida, fateor, volo relinquere. Ignoscite tamen; nata in ipsis non fui.” Fabula hos notat qui graviter ferunt ea aliis displicere quae sibi in primis placent.



M0609 (not in Perry). Source: Desbillons 12.16 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the donkey and the crabs, #589.

Sunday, May 15, 2011

Image: Condemnatus Arbor Eligens


M0916 - M0917 - M0918

917. Condemnatus Arbor Eligens. Quidam stultus, condemnatus ad suspendendum, impetravit quod arborem eligeret ubi suspenderetur. Ductus per nemora nusquam invenit arborem in qua suspendi placeret, et sic liberatus est.



M0917 =  Perry633. Source: Odo, Parable 98. This is Perry 633. Compare the fable of the man looking for timber, #832.

Saturday, May 14, 2011

Image: Rusticus in Stercoribus Nutritus


M0827 - M0828 - M0829

828. Rusticus in Stercoribus Nutritus. Rusticus, qui nutritus erat in fumo et in stercoribus animalium, et cum transisset prope apothecariam ubi species aromaticae terebantur, non valens ferre odorem corruit, quasi semivivus nec potuit convalescere aut confortari donec, portatus ad domum suam, ad fetorem fumi et stercorum reverteretur.




M0828 = Perry630. Source: De Vitry 191. This is Perry 630. Compare the fable of the beetle at home in his manure pile, #691.

Friday, May 13, 2011

Image: Canis, Herus, et Cibus


M0375 - M0376 - M0377
376. Canis, Herus, et Cibus. Canis acer, fidelis, et strenuus domum herilem bene ab omni fure tutam praestabat. Quapropter herus ipsi maximas laudes ultro tribuebat et palpationes et blanditias saepius affatim impertiebat occurrenti, at cibos dabat manu parcissima. Ergo custos miser clamitat et hero obiicit se non ali blanditiis, neque corpus macrum recreari laudibus; se his carere posse, solidius modo aliquid tribueret quo famem repelleret; nil se obstiturum quin cetera omitteret. At ille, iocans, questus iustos elusit, famelico blandiens multo magis quam prius; benevolentiam inanem effudit, sed victum dedit nihilo liberalius. O dives, pauperi largire quibus indiget! Benignus non es, si das quae hunc nihil iuvant.



M0376 (not in Perry). Source: Desbillons 12.17 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the neglected parrot, #551, or the neglected goldfinch, #552.

Thursday, May 12, 2011

Image: Draco Beneficii Memor


M0625 - M0626 - M0627
626. Draco Beneficii Memor. Puer draconem parvulum emebat magnaque eum cura educabat. Cumque crevisset, loquebatur, quasi cum intellegente, ludens ac dormiens cum ipso. Cum vero ad ingentem magnitudinem draco pervenisset, in solitudinem a civibus est dimissus. Post cum puer, adolescens factus, reversus a spectaculo quodam cum aliquibus aequalibus, in latrones incidisset et clamorem extulisset, ecce draco praesto est, et alios interimit, ipsum vero salvum conservat.



M0626 (not in Perry). Source: Aelian, Historia 13.46. This fable is not in Perry’s catalog; Perry did not use Aelian as a source. For the far more famous story of the lion who spared his human friend, see #15.

Tuesday, May 10, 2011

Image: Sacerdos et Pira


M0895 - M0896 - M0897

896. Sacerdos et Pira. Sacerdos quidam gulosus, extra patriam ad nuptias profisciscens ad quas fuerat invitatus, reperit in itinere pirorum acervum, quorum ne unum quidem attigit quamvis magna affectus fame; quin potius ea, ludibrio habens, lotio conspersit, indignabatur enim huiusmodi cibos sibi in itinere offerri qui ad lautas accedebat epulas. Sed, cum in itinere torrentem quendam ita imbribus auctum offendisset ut sine vitae periculo eum transire non posset, domum redire constituit. Revertens autem ieiunus, tanta est oppressus fame ut, nisi pira illa quae urina consperserat comesset cum aliud non inveniret, extingueretur. Haec fabula monet nihil esse contemnendum, cum nihil sit tam vile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.



M0896 (not in Perry). Source: Abstemius 46. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable with a similar moral, see #19.

Monday, May 9, 2011

Image: Gallus et Feles Lecticarii


M0555 - M0556 - M0557
556. Gallus et Feles Lecticarii. Gallus lecticarios feles habebat. Vulpes, ut vidit hunc gloriose vehi, sic est locuta, “Moneo dolum praecaveas, namque si vultus istorum consideres, iudices praedam portare, non sarcinam.” Postquam esurire coepit societas felum, dominum discerpsit et funeris partes fecit.



M0556 = Perry546. Source: Phaedrus, Perotti’s Appendix 6.18 (adapted into prose). This is Perry 546. For a fable about the rooster captured by the cat, see #394.

Sunday, May 8, 2011

Image: Canis, Bos, Equus, et Homo


M0379 - M0380 - M0381
380. Canis, Bos, Equus, et Homo. Equus, bos et canis, frigore pressi, in hominis cuiusdam aedes convenere, qui, eos excipiens, accenso foco fovit ac deinde equo hordeum, bovi paleas obtulit; cani vero ex iis quae in mensa aderant dedit. Quam ob hospitalitatem ipsi gratias reddidere, singuli vitae suae tempus partiti eique gratificati. Equus itaque primos annos largitus est; ideo praecipiti mente et superba unusquisque hominum prima aetate est. Medios vero post hunc annos taurus dedit; ideo tunc laboriosus et sedulus est quisque studetque divitias cumulare. Ultimos tandem annos canis praebuit, et propterea senex quilibet morosus est, sibi victum dantem tantummodo amat, blanditur, assentiturque, non dantibus vero allatrat et insultat.



M0380 = Perry105. Source: De Furia 278. This is Perry 105. Compare the fable about the man who eats the farm animals in winter, #379.

Saturday, May 7, 2011

Image: Perdices Duae et Auceps


M0528 - M0529 - M0530
529. Perdices Duae et Auceps. Perdices duae in agro eodem pullos simul educabant, una quidem complures, at altera duos tantum. Parens ditior istam pauperem prae se contemnere coepit et “Quantis damnis,” dixit, “me affici prius necesse esset quam mea fortuna tuae similis fieret!” Parens paupercula, cum talem superbiam ferre non posset, loco diversa paulum abscessit. Auceps interea, dolis omnibus suis instructus, tacito gradu illuc accedit. Hanc pascentem cum prole gemina videt respuitque. At alteram, pullorum grege tanto stipante cinctam, pariter ut adspicit, eo unice industriam confert et pedicarum dolos caecos, et matrem et omnem familiam simul capit.



M0529 (not in Perry). Source: Desbillons 10.37 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the debate between the pig and the lioness about the size of a litter, #9.

Friday, May 6, 2011

Image: Rusticus et Torrens


M0821 - M0822 - M0823

822. Rusticus et Torrens. Rusticus, torrentem transiturus qui forte imbribus excreverat, quaerebat vadum. Et, cum primum eam fluminis partem tentasset quae quietior placidiorque videbatur, reperit eam altiorem quam animo erat opinatus. Rursus ibi breviorem tutioremque adinvenit, ubi maiore aquarum strepitu fluvius decurrebat. Tum secum “Quam tutius,” inquit, “clamosis aquis quam quietis et silentibus vitam nostram credere possumus.” Hac admonemur fabula ut minus verbosos et minaces quam quietos extimescamus.



M0822 = Perry723. Source: Abstemius 5. This is Perry 723 (Perry included only a few fables of Abstemius in his catalog). Compare the fable about the predatory birds, #500, which has a similar moral.

Thursday, May 5, 2011

Image: Viator et Lapides


M0919 - M0920 - M0921

920. Viator et Lapides. “Isti lapides hercle me conficiunt labore gravi,” inquit viator, “cursumque etiam morantur nec mediocriter! Cur talem molestiam fero, viam saxosam ingressus?” Simulque lapides, quotquot obstant, tollere et eiicere incipit et limitem expurgare, qua pedes facilius sese agere possint. Sed quis enim fructus hinc demum vero redit? Is quadruplum laborem trahit, et moram quadruplam. Homines saepe malum augent dum stulte volunt illud minuere quod sufferendum foret.



M0920 (not in Perry). Source: Desbillons 5.2 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the story of the obstacle that Hercules found in his path, #791.

Wednesday, May 4, 2011

Image: Monachi et Abbates


M0894 - M0895 - M0896

895. Monachi et Abbates. Quidam abbas dedit monachis suis tria fercula. Dixerunt monachi, “Iste parum dat nobis. Rogemus Deum quod cito moriatur,” et sive ex hac causa, sive ex alia, cito mortuus est. Substitutus est alius qui tantum dedit duo fercula. Irati monachi dixerunt, “Nunc magis orandum est, quia unum ferculum subtractum est, Deus subtrahat ei vitam.” Tandem mortuus est. Substitutus est tertius, qui duo subtraxit. Monachi dixerunt, “Iste pessimus est inter omnes, quia fame nos interficit. Rogemus Deum quod cito moriatur.” Dixit unus monachus, “Rogo Deum quod det ei longam vitam.” Alii admirati quaerebant quare hoc diceret. Qui ait, “Video quod primus fuit malus, secundus peior, iste pessimus. Timeo, cum mortuus fuerit, alius peior succedet qui penitus fame nos perimet.”



M0895 (not in Perry). Source: Odo, Fable 1 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog, but Odo pairs it with the traditional fable of the frogs choosing their king, #605.

Image: Abbas et Iuvenis


M0893 - M0894 - M0895

894. Abbas et Iuvenis. Quidam iuvenis voluit claustralem vitam ducere. Dixit abbas, “Laudes haec ossa et benedicas,” demonstrato acervo ossium mortuorum. Laudavit igitur et benedixit. Quo facto, quaesivit abbas, “Benedixisti ossibus?” Respondit, “Benedixi.” Quaerebat abbas, “Quid responderunt?” Dixit iuvenis, “Nihil.” Iterum abbas, “Maledicas et vituperes.” Qui sic fecit quantum potuit. Et ait abbas, “Maledixisti?” Et ait iuvenis, “Maledixi.” Et quaesivit abbas, “Quid responderunt?” Et ait iuvenis, “Nihil.” Ait abbas, “Frater, talem te oportet esse ut, si verus monachus vis fieri, ita benedictionibus et maledictionibus nihil respondeas.”



M0894 (not in Perry). Source: Odo, Fable 72. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Odo pairs this with the story of the stork who is unaffected by praise or blame, #471. Compare also the story of the Athenian philosopher, #880.

Tuesday, May 3, 2011

Image: Heremita et Mus


M0896 - M0897 - M0898

897. Heremita et Mus. Heremita quidam, volens servum suum perscrutari ut fidem eius cognosceret, murem sub vasculo occultavit et ait servo, “Ire habeo ad confratres visitandos; tu vero ad custodiam cellae remanebis et, si quid forte opus est ut sumas, nil tibi sit prohibitum. Solum autem vas illud ibi reversum ne tangas, ne removeas. Nolo enim te scire quid subtus habeat.” Itaque, abeunte domino, servus de re interdicta sibi quaenam esset mirabatur, et visum est ei quod satis posset rem scire, ita quod magister suus nesciret. Accedens igitur ad vasculum, dum vas removit, murem ibi absconditum incautus liberavit. Reversus ergo tandem heremita, statim de vasis secreto servum interrogavit utrum illud vidisset an non. Et ait servus, “Vidi quidem, sed melius non vidissem.”



M0897 = Perry664. Source: Romulus Anglicus 43 (shortened). This is Perry 664. Compare the fable of the dragon who tested his friend, #627.

Monday, May 2, 2011

Image: Fur et Stultus


M0904 - M0905 - M0906

905. Fur et Stultus. Stultus quidam delubrum intravit. Calceos in vestibulo reliquit et in limine haec verba scripsit, “Ego, cuius hi calcei sunt, admodum validus sum, et mox redibo.” Fur calceos abripuit, et ita subscripsit, “Ego sum cursor velocissimus, nec mihi in animo est redire.”


M0905 (not in Perry). Source: Thomas 38. This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the horseman who ran off with the hunter’s rabbit, #848.

Sunday, May 1, 2011

Image: Serapis et Parricida


M0800 - M0801 - M0802

801. Serapis et Parricida. Decubuerat ad ruinosum parietem quidam facinoribus parricidii pollutus, ut ibi somnum caperet. Huic oblatus per quietem Serapis, monuit eum ut fugeret atque discederet et alibi obdormisceret. Paruit ille et surrexit atque abiit, cum statim paries ille corruit. Mane gratias agens hic diis ob conservatam ab ipsis vitam suam cum gaudio rem divinam fecit, quasi parricidae numini divino cari essent. Rursum autem Serapis dormienti suam speciem ostendit et “Censesne tu,” inquit, “sceleste, mihi curae esse improbos atque malos? Immo si tu nunc isto pacto obiisses mortem, fuisset ea singularis doloris et infamiae expers. Quam ideo nunc effugisti, quia servaris crucis merito supplicio.”



M0801 (not in Perry). Source: Camerarius 499; the story is from a poem in the Greek Anthology attributed to the fourth-century poet Palladas. This fable is not included in Perry’s catalog. Serapis was a Greco-Egyptian god whose worship was promoted by the Greek rulers of Egypt in the Ptolemaic period. For another fable about ineluctable fate, see #933.